Don Divo Barsotti

Arquivo do blog

sábado, 16 de julho de 2011

FORMULA BREVIOR BENEDICENDI ET IMPONENDI SCAPULARE B.M.V. DE MONTE CARMELO


    FORMULA BREVIOR 
BENEDICENDI ET IMPONENDI
SCAPULARE B.M.V. DE MONTE CARMELO
quae adhibere potest, praesertim in privatis receptionibus, vel occasione magni concursus, ad maiorem Sacerdotis recipientis conmmoditatem.
(Approbata a S.R.C. die 24 Julii 1888)

Persona recipienda ad Habitum genuflexa, Sacerdos superpelliceo et stola albi coloris, aut saltem stola indutus, dicat:

V/. Ostende nobis, domine misericordiam tuam.
R/. Et salutare tuum da nobis.
V/. Domine, exaudi orationem meum.
R/. Et clamor meus ad te veniat.
V/. Dominus vobiscum.
R/. Et cum spiritu tuo.

V/. Oremus.  Domine Jesu Christe, humani generis Salvator, hunc habitum, quem propter tuum tuaeque Genitricis Virginis Mariae de Monte  Carmelo, amorem servus tuus (ancilla tua, servi tui, ancillae tuae) devote est delaturus (-a) (sunt delaturi, sunt delaturae), dextera tua sancti + fica, tu eadem Genitrice tua intercedente, ab hoste maligno defensus (-a, -i, -aein tua gratia usque ad mortem perseveret (-ent).  Qui vivis et  regnas in saecula saeculorum.  
R/. Amen.

Deinde aspergat Habitum aqua benedicta, et postea illum imponat personae, vel personis (cuilibet separatim) dicens:

Accipe (Accipite) hunc, habitum benedictum precans (precantes) sanctissima Virginem,  ut ejus meritis illum perferras (perferatis) sine macula, et te (vos) ab omni  adversitate defendat, atque advitam perducat aeternam.  R/. Amen.

Postea subjungat:

Ego, ex potestate mihi concessa, recipio vos ad participationem, omnium bonorum spiritualium, qua, cooperante misericordia Jesu Christi, a Religiosa de Monte Carmelo peraguntur.  In Nomine Patris  et Filii + et Spiritus Sancti.  R/. Amen.

Benedicat + te (vos) Conditor caeli at terrae, Deus omnipotens, qui te (vos) cooptare dignatus est in Confraternitatem Beatae Mariae Virginis de  Monte Carmelo: quam exoramus, ut in hore obitus tui (vestri) conterat caput serpentis antiqui, atque palmam et coronam sempiternae hereditatis tandem consequaris (consequamini). Per Christum Dominum nostrum. R/. Amen.

Aspergatur persona aqua benedicta. Si plures simul recipiendi sint, mutetur numerus.

RITUALE ROMANUM, pág. 523
 
http://rinconliturgico.blogspot.com/